Epistola II ad Timotheum*

Caput 2: Versus 6

Laborantem agricolam.Quasi Timotheus quaereret: Unde ergo vivam cum fodere non possim, mendicare confundar? subditlaborantem agricolam.Quasi dicat, etsi non implices te negotiis saecularibus, est tamen unde vivere possis:Quia oportet,etc.Primum percipere.Id est sumere.De fructibus.Id est necessaria ab auditoribus, quia dignus est operarius mercede sua; ut agricola vel vinitor primos fructus laboris sui degustat, ita Apostolus prius jubet eum sumere qui primus est, et sic, caeteris distribuere. Primo enim debet ille suam necessitatem implere ex his qui accepit, et post, aliis de his quae supersunt ministrare.
(* Traductions européennes)